- PAGANICA Pila
- PAGANICA Pilaunum ex quatuor pilae generibus priscis, quibus Romani utebantur: Martial. l. 7. Epigr. 31. v. 7.—— ——Non te Pagnaica thermisPraeparat.Nomen ei, quod esset vulgaris admodum, et in villis, pagis vocatis, vel in pagis Urbis utplurimum in usu liaberetur: quam idem Poeta l. 14. Epigr. 45. sic obiter describit,Haec quae difficilis turget Paganica pluma,Folle minus laxa est et minus arcta pila.Plenius, pila fuit ex corto plumâ repleto, trigonali latior, non ita tamen laxa ut follis, sed durior, imô undequaque durissima, quâ propterea ludere in proclivi non erat. Illius in Gymnasiis exercitationem etiam in usu fuisse, ex verbis supra citatis, Poetae patet: ubi, inter coeteros pilae lusus in Gymnasiis sese exercentium ad balnea praeparatorios, non follis solum, et pilae (quô nomine trigonalem indigitat) sed et Paganicae meminit. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Gymnastica c. 3. §. 65. Hieron. Mercurialem de eadem Arte l. 2. c. 5. Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosin. Antiquit. Rom. l. 5. c. 1. et insra in voce Pila.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.